Capítulo 1
1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
2Ruben, Simeon, Levi, Judas,
3Issachar, Zabulon, et Benjamin,
4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.
6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph :
9et dixit ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant :
13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis :
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum : quarum una vocabatur Sephora, altera Phua :
16Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
18Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
19Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut Ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
20Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatique sunt nimis.
21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.