Vulgata Clementina

Capítulo 3


1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,

2et locutus est :

3Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.

4Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.

5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

6Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

7Sit nox illa solitaria, nec laude digna.

8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.

9Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.

10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

11Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?

12Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?

13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem

14cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;

15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;

16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.

17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.

19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt :

21qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;

22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?

23viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?

24Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :

25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.

26Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.

📄 PDF
📄 Original