Capítulo 23
1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
5Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
10Nec vocemini Magistri : quia Magister vester unus est, Christus.
11Qui major est vestrum, erit minister vester.
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia clauditis regnum cælorum ante homines : vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium.
15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum : et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17Stulti, et cæci, quid enim majus est ? aurum, an templum quod sanctificat aurum ?
18Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19Cæci : quid enim majus est ? donum, an altare quod sanctificat donum ?
20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super ipsum sunt.
21Et qui jurat in templo, jurat in illo, et in eo qui inhabitat in ipso.
22Et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia decimatis mentam, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem : hæc oportuit facere, et illa non omittere.
24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.
26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod de foris est mundum.
27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ : quia ædificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
31Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.
32Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
38Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini.