Capítulo 17
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
3in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
4Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
5ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
6Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
7Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
8Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
9Dixitque Dominus ad Moysen :
10Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
11dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
12Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
13et stans inter mortuos atque viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
14Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
15Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis, postquam quievit interitus.
16Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
17Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
18Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
19ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
20Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
21Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
22Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii :
23sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
24Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
26Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
27Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
28Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?