Vulgata Clementina

Capítulo 14


1Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

↑ topo reporte um problema
📄 PDF
📄 Original