Vulgata Clementina

Capítulo 13

De fructu oris et custodia linguæ; de divitiis et paupertate

1Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.

2De fructu oris sui homo satiabitur bonis ; anima autem prævaricatorum iniqua.

3Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.

4Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

5Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit et confundetur.

6Justitia custodit innocentis viam ; impietas autem peccatorem supplantat.

7Est quasi dives, cum nihil habeat ; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est increpationem non sustinet.

9Lux justorum lætificat ; lucerna autem impiorum exstinguetur.

10Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio reguntur sapientia.

11Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu multiplicabitur.

12Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.

13Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis ; justi autem misericordes sunt et miserantur.

14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

15Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.

16Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis sanitas.

18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.

21Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.

22Bonus relinquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

23Multi cibi in novalibus patrum ; et aliis congregantur absque judicio.

24Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.

25Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.

📄 PDF
📄 Original