Vulgata Clementina

Capítulo 29

De disciplina et correptione; de justitia regis; de eruditione filii; de timore hominum et fiducia in Domino.

1Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus : et eum sanitas non sequetur.

2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus : cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

3Vir qui amat sapientiam, lætificat patrem suum : qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4Rex justus erigit terram : vir avarus destruet eam.

5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus.

6Peccantem virum iniquum involvet laqueus : et justus laudabit atque gaudebit.

7Novit justus causam pauperum : impius ignorat scientiam.

8Homines pestilentes dissipant civitatem : sapientes vero avertunt furorem.

9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10Viri sanguinum oderunt simplicem : justi autem quærunt animam ejus.

11Totum spiritum suum profert stultus : sapiens differt, et reservat in posterum.

12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.

14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

15Virga atque correptio tribuit sapientiam : puer autem qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam.

16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera : et justi ruinas eorum videbunt.

17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus : qui vero custodit legem, beatus est.

19Servus verbis non potest erudiri : quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.

21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

22Vir iracundus provocat rixas : et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23Superbum sequitur humilitas : et humilem spiritu suscipiet gloria.

24Qui cum fure participat, odit animam suam : adjurantem audit, et non indicat.

25Qui timet hominem, cito corruet : qui sperat in Domino, sublevabitur.

26Multi requirunt faciem principis : et judicium a Domino egreditur singulorum.

27Abominantur justi virum impium : et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.

📄 PDF
📄 Original