Vulgata Clementina

Capítulo 43

Benjamin in Ægyptum adducitur. Fratres Joseph ad convivium ejus invitantur.

1Fames autem gravis premebat terram.

2Consumptisque cibariis quæ ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.

3Respondit Judas : Contestatus est nos homo, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.

4Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria.

5Sin autem non vis, non ibimus. Vir enim ille dixit nobis : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.

6Ait Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.

7Illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : Si pater viveret, si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod sciscitabatur. Numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum?

8Dixit quoque Judas patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere, ne moriamur nos et parvuli nostri.

9Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

10Si non intercessisset dilatio, jam secundo venissemus.

11Dixit ergo eis Israël pater eorum : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et ferte viro munera, modicum resina, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.

12Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum, et eam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit.

13Fratremque vestrum tollite, et ite ad virum.

14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero.

15Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.

16Quos cum ille vidisset, et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quia mecum comedent meridie.

17Fecit ille ut fuerat jussus, et introduxit viros domum.

18Ibique exterriti dixerunt mutuo : Propter pecuniam quam retulimus prius in sacculis nostris, introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos et asinos nostros.

19Quam ob rem in ipso introitu ad dispensatorem domus accedentes, locuti sunt :

20Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :

21quasque emptis repleti sumus, venientes ad diversorium aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.

22Sed et aliud argentum addidimus ad emendum quod nobis necesse est : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.

23At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesaurum in sacculis vestris. Nam pecuniam quam dedistis mihi probatam accepi. Eduxitque ad eos Simeon.

24Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.

25Illi autem parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26Ingressus est ergo Joseph domum suam, et obtulerunt ei munera, tenentes in manibus suis, et adoraverunt proni in terram.

27At ille clementer resalutatis eis, interrogavit : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhucne vivit?

28Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et inclinati, adoraverunt eum.

29Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et addidit : Deus misereatur tui, fili mi.

30Festinavitque, quia commota sunt viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens cubiculum flevit.

31Rursusque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.

32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (nefas enim est Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium),

33sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Mirabanturque nimis,

34sumentes partes quas eis ille transmittebat : majorque pars venit Benjamin, ita ut quintuplicem modum cæterorum excedens acceperit. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

📄 PDF
📄 Original