Vulgata Clementina

Capítulo 47

Jacob coram Pharaone. Joseph totam Ægypti terram et populum regi subjicit.

1Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possiderunt, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.

2Quinque quoque viros ex extremis fratribus suis obtulit in conspectu regis :

3quos ille interrogavit : Quid operis habetis? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.

4Ad peregrinandum in terra tua venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : rogamusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.

5Dixit ergo Pharao ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te :

6terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco eos fac habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.

7Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,

8et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?

9Respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta anni sunt : parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt.

10Et benedicto rege, egressus est foras.

11Joseph autem patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto, in optimo terræ loco, Ramesse, ut præceperat Pharao.

12Et alebat eos, paterque et fratres et omnis domus patris ejus, universa in cibis.

13In toto autem orbe panis deerat : et oppresserat fames terram valde, Ægypti simul et Chanaan.

14E quibus omnem pecuniam pro venditione frumentorum congregavit, et intulit eam in ærariu regis.

15Cumque defesisset emptores pecunia, venit cunctus Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia?

16Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pecuniam non habetis.

17Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bubus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora quoque transierunt ad dominum nostrum : nec latere te potest quod præter corpora nostra et terras nihil habeamus.

19Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tua erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.

20Emit ergo Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas propter nimiam famem. Subjecitque eam Pharaoni,

21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,

22præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statua certa de horreis publicis præbebatur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

23Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,

24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis vestris et liberis.

25Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et lætus serviemus regi.

26Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti, quinta pars solvitur regibus : et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.

27Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

28Et vixit in ea sedecim annis : factique sunt omnes dies vitæ ejus centum quadraginta septem anni.

29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ei : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo, et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto :

30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.

31Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.

📄 PDF
📄 Original