Vulgata Clementina

Capítulo 48

Jacob Ephraim et Manassen benedicit, minorem majori præferens.

1His ita gestis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, iter perrexit.

2Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus, sedit in lectulo.

3Ingressoque ad se Joseph, ait illi : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan, benedixitque mihi,

4et ait : Ego te augebo, et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6Reliquos autem quos post eos genueris, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est mihi Rachel in terra Chanaan in ipso itinere : eratque ver, et ingressuri eramus Ephratha : et sepelivi eam juxta viam Ephrathæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8Videns autem filios ejus, dixit ad eum : Qui sunt isti?

9Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc eos ad me, inquit, ut benedicam illis.

10Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicatosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11ait ad filium suum Joseph : Non eram ratus me ulterius visurum faciem tuam : et ecce ostendit mihi Deus et semen tuum.

12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit eum pronus in terram.

13Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14Qui extendens dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse, qui major natu erat, commutans manus.

15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac : et crescant in multitudinem super terram.

17Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam patris manum levare nitebatur de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18Dixitque ad patrem : Non sic oportet, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et hic quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor major illo erit, et semen illius crescet in gentes.

20Benedixitque eis in illo tempore, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasses. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

📄 PDF
📄 Original