Capítulo 46
1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Adsum.
3Deus, ait, ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
5Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii sui, et parvulos et uxores suas in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
6et omnia quæ possidebat in terra Chanaan. Venitque in Ægyptum cum omni semine suo :
7filii, et nepotes ejus, filiæ et cunctus simul coetus in Ægyptum introierunt.
8Hæc autem sunt nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
9Filii Ruben : Henoch et Phallu, et Hesron et Charmi.
10Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod et Jachin et Soar, et Saul filius Chananæidis.
11Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
12Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
13Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
14Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
15Hi filii Liæ, quos genuit in Mesopotamia Syriæ, cum Dina filia sua. Omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16Filii Gad : Sephion et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
17Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Saraque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob, sedecim animas.
19Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
21Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Ophim et Ared.
22Hi filii Rachel, quos genuit Jacob : omnes animæ quatuordecim.
23Filius Dan : Husim.
24Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob, omnes animæ septem.
26Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
27Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Ægypto, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret sibi in Gessen.
29Quo cum pervenisset, junctis Joseph equis, ascendit in currum, ut occurreret patri suo in eodem loco : vidensque eum irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
30Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
31At ille locutus est ad fratres suos, et ad domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
32sunt autem viri pastores ovium, curaque pecorum exercentur : greges suos et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
33Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum?
34dicetis : Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.