Capítulo 44
1Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
3Orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus : Surge, ait, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono?
5Scyphus quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.
6Fecit ille ut jusserat. Et apprehensis per ordinem est locutus.
7Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
8Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9Apud quemcumque inventum fuerit servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
10Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque inventum fuerit, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
11Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
13At illi conscissa veste, onustatisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (nondum enim inde abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
16Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo? Quid loquemur? aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus.
17Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
18Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu enim post Pharaonem pater es.
19Dominus meus interrogavit prius servos suos : Habetis patrem aut fratrem?
20Et nos respondimus domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus frater uterinus mortuus est, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenerrime diligit eum.
21Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super eum.
22Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si reliquerit illum, morietur.
23Et tu dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis faciem meam amplius.
24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
25Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis pauxillum tritici.
26Cui diximus : Non possumus ire : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : sin autem, absque illo, præsentiam viri illius videre non audemus.
27Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28Egressus est unus, et dixistis : Bestia comedit eum, et hucusque non comparuit.
29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
30Igitur si introiero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
31videritque eum non adesse, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
32Ego proprie periculum rei subeo : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero tibi, ero peccati reus in patrem meum omni tempore.
33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.