Capítulo 101
1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
7Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me, adversum me jurabant.
10Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam:
11a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
12Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
13Tu autem, Domine, in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
14Tu exsurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
15Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: et terræ ejus miserebuntur.
16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam:
17quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.
19Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum:
20quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
21ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
22ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem.
23In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
24Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
26Initio tu, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.