Capítulo 86
Filiis Core. Psalmus cantici.
1Filiis Core. Psalmus cantici.
2Fundamenta ejus in montibus sanctis:
3diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
4Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
5Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
6Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus?
7Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum, horum qui fuerunt in ea. Sicut lætantium omnium habitatio est in te.