Vulgata Clementina

Capítulo 51

Contra Doëg impium et linguam dolosam; justus in misericordia Dei confidit

1In finem. Intellectus David,

2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent :

9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi.

11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

📄 PDF
📄 Original