Capítulo 108
1In finem. Psalmus David.
2Deus, laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
5Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
6Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris ejus.
7Cum judicatur, exeat condemnatus: et oratio ejus fiat in peccatum.
8Fiant dies ejus pauci: et episcopatum ejus accipiat alter.
9Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent: et ejiciantur de habitationibus suis.
11Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus: et diripiant alieni labores ejus.
12Non sit illi adjutor: nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13Fiant nati ejus in interitum: in generatione una deleatur nomen ejus.
14In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini: et peccatum matris ejus non deleatur.
15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
17Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
18Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona qua semper præcingitur.
20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me,
22quia egenus et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
23Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
24Genua mea infirmata sunt a jejunio: et caro mea immutata est propter oleum.
25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
26Adjuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27Et sciant quia manus tua hæc: et tu, Domine, fecisti eam.
28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
29Induantur qui detrahunt mihi pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
30Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum:
31quia adstitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.