Vulgata Clementina

Capítulo 3

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.

3Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

4Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi : et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me : exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa : dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus : et super populum tuum benedictio tua.

📄 PDF
📄 Original