Vulgata Clementina

Capítulo 21

Christus in cruce clamans; passio et gloria Messiæ

1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum ; salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre ; spes mea ab uberibus matris meæ.

11In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :

12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

13Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea ; factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis ; et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos :

18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.

21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.

24Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.

25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis ; nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.

29Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi.

32Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

📄 PDF
📄 Original