Capítulo 145
1Lauda, anima mea, Dominum.
2Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero.
3Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. Qui custodit veritatem in sæculum,
7facit judicium injuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.