Vulgata Clementina

Capítulo 115

Alleluia.

1Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.

2Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

3Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi?

4Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.

5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus:

6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

7O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:

8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus:

10in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

📄 PDF
📄 Original