Vulgata Clementina

Capítulo 138

In finem. Psalmus David.

1In finem. Psalmus David.

2Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

3Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.

4Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.

5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.

9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:

10etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.

11Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.

14Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.

16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.

17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19Si occideris, Deus, peccatores: viri sanguinum, declinate a me.

20Quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam?

22Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.

23Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.

24Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.

📄 PDF
📄 Original