Capítulo 104
1Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: annuntiate inter gentes opera ejus.
2Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia ejus.
3Laudamini in nomine sancto ejus: lætetur cor quærentium Dominum.
4Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem ejus semper.
5Mementote mirabilium ejus quæ fecit: prodigia ejus, et judicia oris ejus.
6Semen Abraham, servi ejus: filii Jacob, electi ejus.
7Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
8Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi quod mandavit in mille generationes:
9quod disposuit ad Abraham: et juramenti sui ad Isaac.
10Et statuit illud Jacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
11dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ.
12Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus:
13et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
16Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
17Misit ante eos virum: in servum venundatus est Joseph.
18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus:
19donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum:
20misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum.
21Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23Et intravit Israel in Ægyptum: et Jacob accola fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos ejus.
25Convertit cor eorum ut odirent populum ejus: et dolum facerent in servos ejus.
26Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
29Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
32Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
34Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus:
35et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
36Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
37Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
38Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina.
42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43Et eduxit populum suum in exsultatione: et electos suos in lætitia.
44Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
45ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.