Vulgata Clementina

Capítulo 102

Ipsi David.

1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus.

2Benedic, anima mea, Domino: et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.

4Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.

5Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ juventus tua.

6Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.

8Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

9Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.

10Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.

12Quantum distat ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:

14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:

15homo, sicut fœnum dies ejus: tamquam flos agri, sic efflorebit.

16Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.

17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18his qui servant testamentum ejus: et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

📄 PDF
📄 Original