Vulgata Clementina

Capítulo 95

Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem.

1Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra.

2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus.

3Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.

4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5Quoniam omnes dii gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.

6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus: sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:

8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus:

9adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra:

10dicite in gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: judicabit populos in æquitate.

11Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare, et plenitudo ejus:

12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13a facie Domini, quia venit: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

📄 PDF
📄 Original