Capítulo 75
1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2Notus in Judæa Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9De cælo auditum fecisti judicium; terra tremuit et quievit,
10cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi; et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
12Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.