Vulgata Clementina

Capítulo 81

Psalmus Asaph.

1Psalmus Asaph.

2Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

3Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

4Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

5Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

6Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

7Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

8Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

9Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

📄 PDF
📄 Original