Vulgata Clementina

Capítulo 140

Psalmus David.

1Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.

4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis: cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:

7sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:

8quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.

9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.

10Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

📄 PDF
📄 Original