Vulgata Clementina

Capítulo 94

Laus cantici ipsi David.

1Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro:

2præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

3Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos.

4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipse conspicit.

5Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus.

6Venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino qui fecit nos:

7quia ipse est Dominus Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus.

8Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra:

9sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.

10Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde.

11Ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

📄 PDF
📄 Original