Capítulo 55
1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans tribulavit me.
3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.
5In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.
6Tota die verba mea exsecrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7Inhabitabunt et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua.
10Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero te ; ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem ; in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi ;
13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.